7 Novembris Septimo Idus Novembris. Luna ... vij. B
Patavii depositio sancti Prosdocimi, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus. Hic, a beato Petro Apostolo Epfscopus ordinatus, ad praedicandum Dei verbum ad praedictam civitatem missus est; ibique, multis virtutibus et prodigiis coruscans, beato fine quievit.
Perusiae sancti Herculani, Episcopi et Martyris.
Apud Swelmensem civitatem, in Germania, passio sancti Engelberti, Episcopi Coloniensis, qui, cum illuc ex oppido Sosatio ad templum dedicandum pergeret, a sicariis interceptus in via multisque vulneribus caesus, gloriosum pro defensione ecclesiasticae libertatis et Romanse Ecclesiae obedientia martyrium subiit.
Eodem die sancti Amaranthi Martyris, qui apud Albigensem urbem, in Gallia, exacto agonis fidelis cursu, sepultus, vivit in gloria.
Melitinae, in Armenia, passio sanctorum Hieronis, Nicandri, Hesychii et aliorum triginta; qui in persecutione Diocletiani, sub Lysia Praeside, coronati sunt.
Amphipoli, in Macedonia, sanctorum Martyrum Aucti, Taurionis et Thessalonicae.
Ancyrae, in Galatia, passio sanctorum Melasippi, Antonii et Carinae, sub Juliano Apostata.
Alexandriae beati Achillae Episcopi, qui eruditione, fide, conversatione ac moribus fuit insignis.
In Frisia depositio sancti Willibrordi, Episcopi Trajectensis; qui, a beato Sergio Papa ordinatus Episcopus, in Frisia et Dania Evangelium praedicavit.
Metis, in Gallia, sancti Rufi, Episcopi et Confessoris.
Argentorati sancti Florentii Episcopi.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario